monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > sectio 11 > sectio 17 > sectio > 123 > 125 > sectio 104 > sectio 14 > 3 > sectio 5 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 6, 26
De quarto, di est ex radio contemplationis noscuntur invisibilia divinae speculationis; unde Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem . Hinc Manue in libro Iudicum ad uxorem dixisse fertur: Moriemur, quia vidimus Deum . Hinc Isaias: Vidi Dominum sedentem super solium elatum et exaltatum . Huius vero contemplationis tria sunt genera, a tribus designata theologis per tria vocabula; ab Isaia per solium , ut dictum est, ab Elia per sibilum; sic: Ecce spiritus Domini subvertens montes et conterens petras transibat; non in spiritu Dominus; et post spiritum commotio, non in commotione Dominus: et post commotionem ignis, non in igne Dominus, et post ignem sibilus aurae tenuis ; ibi Dominus. Ab Ezechiele per palmum, ita: Ecce vir, et in manu eius calamus sex cubitorum, et palmi . Tria vero sunt solia: Primum est imum, quando mens extollitur ad invisibilia mundi; secundum elevatum, quando elevatur ad invisibilia sui; tertium excelsum, quando sublimatur ad invisibilia Dei; hinc ad sibilum ascenditur, qui divinae gratiae suavitas dicitur.